CRITICE

CRITICE
CRITICE
in emendatione Auctorum et iudicio consistens ars, inter species Grammaricae artis nobilissima est: Unde omnium maaimarum artium scientiam complexa dicitur, a Quintiliano, l. 2. c. 1. et, l. 1. c. 4. Eius geminum munus, cuius paulo ante mentio, agnoscunt Varro apud Diomedem, l. 2. et Marius Victorinus. Nimirum emendationis est, quod falso inserta tollat, ac corrupta a librariis, corrigat: Fudicii, ratione quidem universi operis, quod scripta spuria discernat, a legitimis; ratione autem particularium locorum, quod iis, quae perperam dixissent, vel scripsissent Auctores, Θ. vel obelum, sive ut Fabius, l. 1. c. 4. vocat, virgulam censoriam apponat, vel aliam culpae indicem notam. De cuiusmodi librorum notis egêre olim Diogenes Cyzicenus et Suetonius Tranquillus, sed quae illie hac de re scripserant, periêre. Utcunue tamen notas has discere est ex Laertio, in Platone, Epiphanio,
περὶ μέτρων et Isidoro, l. 1. Orig. c. 20. E' iuniotibus, a Casaubono ad Leartium et Wowerio, Πολυμαθίας c. 17. Vide quoque infra, voce Nota, it. Obelus, Paraplasmata; et supra Chirocmeta. Hinc Critici, Graecis Κριτικοὶ, Latinis quoque Iudices, Horat. l. 1. Sat. 10. v. 37. aliter Grammatici dicti, sed priorem Critici, quam Grammatici, appellationem esse, ex Dione Chrysostomo discimus Orat. 53. quae περὶ Ο῾μήρου: et docet Vossius Grammaticum non exercere iudicium nisi in Grammaticis, Crisin vero illam, quae de alirarum disciplinarum subiecto est, ad illas pertinere. Criticorum in Graecia antiquissimis temporibus primus habetur Pisistratus, qui Homeri libros prius confusos, in eum ordinem, quem hodieque servant, digessisse dicitur: quod tamen alii filio eius Hipparcho adscribunt. Postea Plato, Aristoteles ac Zeno artem excoluerunt, Aristoteles inprimis, qui proin Critices inventor eidem Chrysostomo dicitur, et Critici elogium primus adeptus est. Hic circa Alexandri M. tempora Iliadem: sicut Callisthenes et Anaxarchus Odysseam, emendavit; quae Homeri edito ἐκ τοῦ Νάρθηκος seu Nartheciana dicta est, quod eam Alexander sic emendatam in Darii narthecio deposuisset. Idem omnes Philosophos antiquos, ne ipsô quidem Platone exceptô, omnes Poetas, Res publicas, leges sub censuram vocavit. Vide Heinsium in Prolegom. ad Aristarchum. Eô paulo iuniores fuêre Philetas Criticus et Demetrius Phalereus, quorum hic Alexandrinae praefuit Bibliothecae, illius auditor fuit Zenodotus post Demetrium Bibliothecae praefectus. Eâdem aetate claruit Callimachus, cuius discipulus Eratosthenes ὁ πέντμθλος fuit, praeceptor Aristophanis Byzantii, qui Ptolemaei Epiphanis principatu magno in pretio habitus est. Aristophanem vero audiit Aristarchus, a quo Homeri versus; quos nothos putaret, confixi sunt. Eius discipuli fuêre Dionysius Thrax et Apollodorus, quem primum Critici nomen retulisse, ait Clemens, l. 1. Strom, sed addit, alios hoc tribuere Eratostheni. Imo et sunt, qui Aristoteli id vindicent, ut dictum. Apollodori aequalis fuit Crates Mallotes, qui novem Homericarum emendationum libros reliquit, teste Suidâ, legatusque ab Attalo Romam missus, primus Grammatices studium urbi intulit. Post eum multi Citicorum Graecorum in urbe vixerunt, uterque Tyrannio inprimis. Graecorum exemplum itaque secuti Romani sunt in suae linguae Scriptoribus, L. Aelius Stylo, Santra, Varra, Nigidius Figulus, Verrius, Flaccus, Palaemon, Asconius, pluresque alii. Imo Valerius Probus;
ut de eo Sueton. c. 24. de Illustr. Gramm. scripsit, multa exemplaria contracta emendare ac distinguere, et adnotare curavit, soli huic, nec ulli praeterea Grammatices parti deditus. Cicero correxit Lucretium, teste Eusebiô in Chron. Ennium Lampadio emendavit, ut ex A. Gellio scimus, l. 18. c. 5. Calliopus seu Calliopius Terentium recensuit, Iul. Celsus Caesarum emendare conatus est, Sallustius Rhetor Tacitum correxit, Gallus Avienus A. Gellio manum Medicam admovit, alil aliorum Scriptorum iudices fuêre, quos e codd. MSS. cognoscere est. Utrique tum Graeci, tum Latini, nomen libris apposuêre: unde memorat Galenus, in Prolemaei Bibliotheca inventum esse librum tertium Hippocratis Ε᾿πιδημιῶν, cum inscriptione huiusmodi: τῶν ἐκ πλοίων κατα διορθωτὴν Μνήμονα Σιδίτην. Postquam autem diu Crtica quasi sepulta iacuit, per non unam barbarae ignorantiae annorum centuriam, lacertos iterum movit praeteritô saeculo circa Reformationis initia sub Erasmo Roterodamo; cui successêre Scaligeri ambo, Lipsius, Casaubonus; sed in Salmasio ac Heinsio defecisse videtur, paucis quibusdam superstitibus, verba sunt Georgii Hornii praefat. in Histor. Philosophicam. Vide plura apud Vossium in Aristarcbo, l. 1. c. 6. De Critica vero Hebraeorum, infra voce Masora, it. Synagoga magna.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Perpessicius — Dumitru S. Panaitescu Born October 22, 1891(1891 10 22) Brăila Died March 29, 1971(1971 03 29) (aged 79) Bucharest Pen name Perpessicius, D. Pandara Occupation …   Wikipedia

  • SANIELEVICI, HENRIC — (1875–1951), Romanian literary critic and biologist. Born in Botoşani, Moldavia, Sanielevici pursued two entirely separate careers, one scientific and the other literary. His polemical gifts revealed themselves in the articles which he… …   Encyclopedia of Judaism

  • Panait Cerna — Infobox Writer name = Panayot Stanchov Panait Stanciov imagesize = 200px caption = Photograph of Cerna pseudonym = Panait Cerna birthdate = August or September 1881 birthplace = Cerna deathdate = death date and age|1913|3|26|1881|8|26 deathplace …   Wikipedia

  • Ecclesiastical history (Catholicism) — Ecclesiastical history, for the Roman Catholic Church, is the history of the Roman Catholic Church as an institution, written from a particular perspective. There is a traditional approach to such historiography. The generally identified starting …   Wikipedia

  • Румынская литература — (точнее дако румынская , потому что только она одна и заслуживает этого названия и стоит изучения). Начало ее не идет дальше XVI столетия; все уцелевшие памятники более раннего времени писаны на славянском языке, который был у румын официальным… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Румынская литература — РУМЫНСКАЯ ЛИТЕРАТУРА. Наиболее ценным и древнейшим источником Р.л. является народное творчество былины, сказки, песни (doine, cantece, basme). Однако это народное творчество получило свое литературное оформление только в течение XIXв. Историю Р.л …   Литературная энциклопедия

  • Church History —     Ecclesiastical History     † Catholic Encyclopedia ► Ecclesiastical History     I. NATURE AND OFFICE     Ecclesiastical history is the scientific investigation and the methodical description of the temporal development of the Church… …   Catholic encyclopedia

  • Nicolae Iorga — Iorga redirects here. For the village in Botoşani County, see Manoleasa. Nicolae Iorga Nicolae Iorga in 1914 (photograph published in Luceafărul) Prime Minister of Romania …   Wikipedia

  • Henri H. Stahl — (also known as Henry H. Stahl or H. H. Stahl; 1901 mdash;September 9, 1991) was a Romanian Marxist cultural anthropologist, ethnographer, sociologist, and social historian.BiographyBorn in Bucharest to a family of Alsatian and French Swiss… …   Wikipedia

  • Ion Negoiţescu — Born August 10, 1921(1921 08 10) Cluj Died February 6, 1993(1993 02 06) (aged 71) Munich Pen name …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”